monumenta.ch > Plinius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 82
{XXIV} Nunc praevertemur ad ea, quae totis corporibus metuenda sunt. Fel canis nigri masculi amuletum esse dicunt Magi domus totius suffitae eo purificataeve contra omnia mala medicamenta, item sanguinem canis respersis parietibus genitaleque eius sub limine ianuae defossum. minus mirentur hoc qui sciunt, foedissimum animalium in quantum magnificent, ricinum, quoniam uni nullus sit exitus saginae nec finis alia quam morte, diutius in fame viventi: septenis ita diebus durare tradunt, at in satietate paucioribus dehiscere;